Skip to main content

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis: 
    1. ex-magistri Ordinis; 
    2. singuli priores provinciales; 
    3. ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis; 
    4. priores vice-provinciales et vicarii generales de quibus in n. 257 § II
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in conventibus vicariatuum assignatis, iisque directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, socius diffinitoris capituli generalis; 
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in conventibus vicariatuum assignatis, iisque directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, etiam socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale; 
    7. ex provincia habente saltem viginti quinque usque ad centum fratres assignatos in conventibus vicariatuum assignatis vel conventibus ipsius provinciæ extra fines provinciæ, delegatus electus ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in conventibus vicariatuum assignatos, alter eligatur delegatus; et sic deinceps; 
    8. ex fratribus directe assignatis conventibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, duo delegati si cuncti fratres professi sint minus quam centum, tres vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 407-bis. 
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri: 
    1. magister Ordinis nuper electus; 
    2. ex-magistri Ordinis; 
    3. omnes de quibus supra in § I, 2°–8°.