Skip to main content
- Ad primum consilium provinciae quod elapso biennio post prioris provincialis confirmationem locum habebit, prior provincialis convocare tenetur, praeter membra consilii, priores regionales, vicarios provinciales et priores conventuales, nisi aliud a capitulo provinciali determinatum fuerit quoad priores regionales, vicarios provinciales et priores in dissitis regionibus.
- In hoc consilio ampliori, quod voto gaudet tantum consultivo, tractanda sunt omnia quæ ad bonum provinciæ utilia videbuntur, et in primis inspiciatur an ad praxim reductæ sint ordinationes et exhortationes ultimi capituli provincialis et generalis.