Skip to main content

491

Electores sunt fratres voce activa gaudentes, in conventu assignati, etiamsi habitualiter extra conventum suæ assignationis degant, ita autem ut illi, qui, ad normam n. 497 § II ad determinatum collegium electivum aggregentur, nullo modo computentur inter numerum secundum quem socii prioris ad capitulum provinciale euntis determinentur (cf. n. 458 § II). Qui vero quocumque ex titulo iam cooptantur inter vocales capituli provincialis, participare nequeunt in prædicta electione.