Skip to main content

r3

Carnem vestram domate ieiuniis et abstinentia escæ et potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum ægrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentione audite; ne solæ vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant verbum Dei. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec iniustum videri eis, quos fecit aliqua consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsi; sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illi. Et si eis qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, operimentorumve datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus, non datur, cogitare debent quibus non datur, quantum de sua sæculari vita illi ad istam descenderint, quamvis usque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem, pervenire non potuerint. Nec debent velle omnes quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio ubi quantum possunt, fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati. Sane, quemadmodum ægrotantes necesse habent minus accipere ne graventur, ita et post ægritudinem sic tractandi sunt, ut citius recreentur, etiam si de humillima sæculi paupertate venerint; tanquam hoc illis contulerit recentior ægritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quæ famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent; ne cibi eos teneat voluptas iam vegetatos, quos necessitas levarat infirmos. Illos æstiment ditiores, qui in sustinenda parcitate fuerint fortiores. Melius est enim minus egere, quam plus habere.
Start Date
19681002