Constitutio Fundamentalis
constitutio
Revision history
- Confirmed ACG 1968 River Forest n.
- Propositum Ordinis his exprimebat verbis Honorius papa III s. Dominico et fratribus eius scribens: “Is qui Ecclesiam suam nova semper prole fecundat,1 volens hæc moderna tempora conformare prioribus et fidem catholicam propagare, pium inspiravit vobis affectum quo, amplexi paupertatem et regularem vitam professi verbi Dei exhortationi vacetis, evangelizantes per orbem nomen Domini nostri Iesu Christi”.2
- Ordo namque fratrum prædicatorum a s. Dominico datus “specialiter ob prædicationem et animarum salutem ab initio noscitur institutus fuisse”.3 Fratres igitur nostri, iuxta præceptum fundatoris, “ubique, tamquam viri qui suam et aliorum salutem procurare desiderant, honeste et religiose se habeant, sicut viri evangelici, sui sequentes vestigia Salvatoris, cum Deo vel de Deo secum vel proximis loquendo”.4
- Ut autem per hanc sequelam Christi in caritate Dei et proximi perficiamur, professione Ordini nostro cooptati Deo totaliter consecramur ac universæ Ecclesiæ novo modo devovemur, integræ “evangelizationi verbi Dei totaliter deputati”.5
- Apostolicæ missionis participes, vitam quoque Apostolorum secundum formam a s. Dominico conceptam assumimus, vitam communem unanimiter agentes, in professione consiliorum evangelicorum fideles, in communi celebratione liturgiæ præsertim vero Eucharistiæ et officii divini atque oratione ferventes, in studio assidui, in regulari observantia perseverantes. Hæc omnia, non solum ad Dei gloriam et sanctificationem nostram conferunt, verum etiam saluti hominum directe inserviunt, cum ad prædicationem concorditer præparent ac impellant, eam informent et ab ea vicissim informentur. Quibus elementis firmiter inter se conexis, harmonice temperatis et mutuo se fecundantibus, in sua synthesi vita propria Ordinis constituitur, vita integro sensu apostolica, in qua prædicatio et doctrina ex abundantia contemplationis procedere debent.
- Cooperatores ordinis episcopalis per sacerdotalem ordinationem effecti, ut proprium officium habemus munus propheticum, quo, prospectis hominum, temporum et locorum condicionibus, Iesu Christi Evangelium verbo et exemplo ubique nuntiatur, ut fides suscitetur vel profundius totam vitam informet in ædificationem Corporis Christi, quæ in sacramentis fidei completur.
- Forma Ordinis, ut est societas religiosa, ex eius missione et communione fraterna oritur. Cum enim verbi et sacramentorum fidei ministratio sit officium sacerdotale, religio nostra clericalis est, cuius missionem etiam fratres cooperatores, speciali modo sacerdotium commune exercentes, pluribus rationibus participant. Deputatio quoque totalis Prædicatorum ad proclamationem Evangelii verbo et opere in hoc manifestatur, quod per professionem sollemnem vitæ et missioni Christi sunt maxime et perpetuo coniuncti.
Cum Ordo ad omnes gentes missus sit, in unione cum tota Ecclesia, characterem habet universalem. Hanc vero missionem ut aptius adimplere possit, exemptione gaudet, atque valida unitate munitur in suo capite magistro Ordinis, cui omnes fratres professione immediate ligantur: studium enim et evangelizatio disponibilitatem omnium exigunt.
Ex eadem missione Ordinis responsabilitas et gratia personalis fratrum, speciali modo affirmantur et promoventur. Unusquisque enim frater, institutione peracta, tamquam vir maturus æstimatur, cum alios homines doceat et multiplicia munera in Ordine assumat. Qua de causa, Ordo vult quod leges propriæ non obligent ad culpam, ut fratres sapienter eas amplectantur: “non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti”.Regula s. Augustini, 8.
Ex fine tandem Ordinis, superior dispensandi habet potestatem “cum sibi aliquando videbitur expedire, in his præcipue quæ studium vel prædicationem vel animarum fructum videbuntur impedire”.Primæ Constitutiones O.P., prol. - Communio et universalitas religionis nostræ eius regimen quoque informant. In eo præstat participatio organica et temperata omnium partium ad proprium finem Ordinis prosequendum. Etenim, Ordo non limitatur ad fraternitatem conventualem, quamvis hæc sit cellula fundamentalis, sed dilatatur in conventuum communione quæ provinciam constituit et in provinciarum communione ex qua ipse constituitur. Quapropter, potestas eius, quæ quidem universalis est in capite, nempe in capitulo et magistro Ordinis, proportionaliter participatur a provinciis et conventibus, congrua cum autonomia. Consequenter, regimen nostrum suo modo communitarium est; nam superiores, per electionem a fratribus factam et a superiore altiori confirmatam, ordinarie officium consequuntur. Ac præterea, in expediendis negotiis maioris momenti, communitates multipliciter partem habent in exercitio suæ gubernationis per capitulum vel consilium.
Quod quidem regimen communitarium idoneum est ad Ordinis promotionem et frequentem recognitionem. Nam superiores, et fratres per delegatos suos, in capitulis generalibus priorum provincialium et diffinitorum, æquo iure ac libertate, communiter provident ut missio Ordinis promoveatur et ipse Ordo congrue renovetur. Hæc continua recognitio, non solum ob spiritum perennis conversationis christianæ necessaria est, sed etiam ob propriam vocationem Ordinis quæ eum ad præsentiam in mundo unicuique generationi accommodatam impellit. - Propositum fundamentale Ordinis et forma vitæ ab ipso profluens momentum suum quocumque Ecclesiæ tempore servant. Horum tamen intellegentia et æstimatio, sicut traditione nostra docemur, quam maxime urgent cum maioris mutationis et evolutionis condiciones intersunt. His in adiunctis, Ordinis est animi cum fortitudine seipsum renovare eisque sese aptare, discernendo et probando quæ in votis hominum bona et utilia sunt, eaque assumendo in immutabili harmonia elementorum fundamentalium vitæ suæ.
Quæ quidem elementa apud nos substantialiter mutari non possunt et inspirare debent formas vivendi ac prædicandi Ecclesiæ hominumque necessitatibus accommodatas. - Familia dominicana coalescit ex fratribus clericis et cooperatoribus, monialibus, sororibus, sodalibus institutorum sæcularium atque fraternitatum sacerdotum et laicorum. Constitutiones et Ordinationes tamen quæ sequuntur solos fratres respiciunt, nisi aliud expresse caveatur; quarum præscriptis quidem ita necessariæ unitati Ordinis consulitur, quin necessaria diversitas, iuxta ipsas leges, excludatur.
- 1
Ex oratione pro catechumenis feriæ VI in Parasceve.
- 2
Honorius III s. Dominico, die 18-i-1221, in MOPH (Monumenta Ordin. frat. Prædicatorum hist.) XXV, 144.
- 3
Primæ Constitutiones O.P., prol.
- 4
Primæ Constitutiones O.P., Dist. II, c. 31.
- 5
Honorius III ad omnes prælatos Ecclesiæ, die 4-ii-1221, in MOPH XXV, 145.