Skip to main content

598

Fratribus itinerantibus concedatur necessaria pecunia a superiore, cui rationem de ea et de aliis extra domum acceptis reddant post itineris finem.

Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

567

Singulis annis, ante finem mensis augusti, adiuvantibus eorum syndicis, priores provinciales, priores vice-provinciales, vicarii generales et præfecti institutorum sub immediata magistri Ordinis iurisdictione mittere tenentur Ordinis magistro: 

  1. Annuam relationem œconomicam, id est, integram propositionem de statu œconomico suæ cuiusque entitatis. Pecunia accepta, expensæ, crediti et debiti compensatio, anni ratio præsumpta, necnon consilia inita aut ineunda singillatim in ea describantur. Si autem plures vicariatus, conventus, conventus vel domus vel instituta habeat entitas, idem faciendum est pro singulis. Etsi huius relationis forma pro aliis locis alia potest esse, relatio totum hic requisitum testimonium continere debet. Quo hæc facilius fiant, apud syndicum Ordinis formæ huius exemplum præsto sit. 
  2. Responsum de contributionum taxatione, necessarium ad contributiones entitatum Ordinis annuas supputandas. Ex responso enim eruetur quot sint bona erogata in formandis fratribus et in subveniendo aliis entitatibus Ordinis, et quot bona remaneant contributioni obnoxia. Ad hunc finem a syndico Ordinis quæstionarium quotannis mittatur, cuius forma unica esse debet pro omnibus entitatibus.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

567

Singulis annis, ante finem mensis augusti, adiuvantibus eorum syndicis, priores provinciales, priores vice-provinciales, vicarii generales et præfecti institutorum sub immediata magistri Ordinis iurisdictione mittere tenentur Ordinis magistro: 

  1. Annuam relationem œconomicam, id est, integram propositionem de statu œconomico suæ cuiusque entitatis. Pecunia accepta, expensæ, crediti et debiti compensatio, anni ratio præsumpta, necnon consilia inita aut ineunda singillatim in ea describantur. Si autem plures vicariatus, conventus, domus vel instituta habeat entitas, idem faciendum est pro singulis. Etsi huius relationis forma pro aliis locis alia potest esse, relatio totum hic requisitum testimonium continere debet. Quo hæc facilius fiant, apud syndicum Ordinis formæ huius exemplum præsto sit. 
  2. Responsum de contributionum taxatione, necessarium ad contributiones entitatum Ordinis annuas supputandas. Ex responso enim eruetur quot sint bona erogata in formandis fratribus necnon in infirmitatibus fratrum curandis et in subveniendo aliis entitatibus Ordinis, et quot bona remaneant contributioni obnoxia. Ad hunc finem a syndico Ordinis quæstionarium quotannis mittatur, cuius forma unica esse debet pro omnibus entitatibus.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

522

Ut quis in diffinitorem capituli generalis vel socium diffinitoris aut prioris provincialis eligi possit requiritur ut: 

  1. sit filius provinciæ vel in ea a sex saltem annis assignatus, etsi non provinciæ filius; 
  2. non diffiniverit nec elegerit eodem titulo in capitulo generali immediate præcedenti; 
  3. non sit directe assignatus in domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales;
    3. ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis;
    4. vice-provinciales et vicarii generales de quibus in n. 257 § II;
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in vicariatibus sunt, iisque directe assignatis domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, socius diffinitoris capituli generalis;
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in vicariatibus assignati sunt, iisque directe assignatis domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, etiam socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
    7. ex provincia habente saltem decem viginti usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciæ extra fines provinciae, delegatus electus ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in vicariatibus assignates, alter eligatur delegatus; et sic deinceps;
    8. ex fratribus directe assignatis domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, duo delegati si cuncti fratres professi sint minus quam centum, tres vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 407-bis.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. omnes de quibus supra in § I, 2°–8°.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: