1
- Propositum Ordinis his exprimebat verbis Honorius papa III s. Dominico et fratribus eius scribens: “Is qui Ecclesiam suam nova semper prole fecundat,1 volens hæc moderna tempora conformare prioribus et fidem catholicam propagare, pium inspiravit vobis affectum quo, amplexi paupertatem et regularem vitam professi verbi Dei exhortationi vacetis, evangelizantes per orbem nomen Domini nostri Iesu Christi”.2
- Ordo namque fratrum prædicatorum a s. Dominico datus “specialiter ob prædicationem et animarum salutem ab initio noscitur institutus fuisse”.3 Fratres igitur nostri, iuxta præceptum fundatoris, “ubique, tamquam viri qui suam et aliorum salutem procurare desiderant, honeste et religiose se habeant, sicut viri evangelici, sui sequentes vestigia Salvatoris, cum Deo vel de Deo secum vel proximis loquendo”.4
- Ut autem per hanc sequelam Christi in caritate Dei et proximi perficiamur, professione Ordini nostro cooptati Deo totaliter consecramur ac universæ Ecclesiæ novo modo devovemur, integræ “evangelizationi verbi Dei totaliter deputati”.5
- Apostolicæ missionis participes, vitam quoque Apostolorum secundum formam a s. Dominico conceptam assumimus, vitam communem unanimiter agentes, in professione consiliorum evangelicorum fideles, in communi celebratione liturgiæ præsertim vero Eucharistiæ et officii divini atque oratione ferventes, in studio assidui, in regulari observantia perseverantes. Hæc omnia, non solum ad Dei gloriam et sanctificationem nostram conferunt, verum etiam saluti hominum directe inserviunt, cum ad prædicationem concorditer præparent ac impellant, eam informent et ab ea vicissim informentur. Quibus elementis firmiter inter se conexis, harmonice temperatis et mutuo se fecundantibus, in sua synthesi vita propria Ordinis constituitur, vita integro sensu apostolica, in qua prædicatio et doctrina ex abundantia contemplationis procedere debent.
- Cooperatores ordinis episcopalis per sacerdotalem ordinationem effecti, ut proprium officium habemus munus propheticum, quo, prospectis hominum, temporum et locorum condicionibus, Iesu Christi Evangelium verbo et exemplo ubique nuntiatur, ut fides suscitetur vel profundius totam vitam informet in ædificationem Corporis Christi, quæ in sacramentis fidei completur.
- Forma Ordinis, ut est societas religiosa, ex eius missione et communione fraterna oritur. Cum enim verbi et sacramentorum fidei ministratio sit officium sacerdotale, religio nostra clericalis est, cuius missionem etiam fratres cooperatores, speciali modo sacerdotium commune exercentes, pluribus rationibus participant. Deputatio quoque totalis Prædicatorum ad proclamationem Evangelii verbo et opere in hoc manifestatur, quod per professionem sollemnem vitæ et missioni Christi sunt maxime et perpetuo coniuncti.
Cum Ordo ad omnes gentes missus sit, in unione cum tota Ecclesia, characterem habet universalem. Hanc vero missionem ut aptius adimplere possit, exemptione gaudet, atque valida unitate munitur in suo capite magistro Ordinis, cui omnes fratres professione immediate ligantur: studium enim et evangelizatio disponibilitatem omnium exigunt.
Ex eadem missione Ordinis responsabilitas et gratia personalis fratrum, speciali modo affirmantur et promoventur. Unusquisque enim frater, institutione peracta, tamquam vir maturus æstimatur, cum alios homines doceat et multiplicia munera in Ordine assumat. Qua de causa, Ordo vult quod leges propriæ non obligent ad culpam, ut fratres sapienter eas amplectantur: “non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti”.Regula s. Augustini, 8.
Ex fine tandem Ordinis, superior dispensandi habet potestatem “cum sibi aliquando videbitur expedire, in his præcipue quæ studium vel prædicationem vel animarum fructum videbuntur impedire”.Primæ Constitutiones O.P., prol. - Communio et universalitas religionis nostræ eius regimen quoque informant. In eo præstat participatio organica et temperata omnium partium ad proprium finem Ordinis prosequendum. Etenim, Ordo non limitatur ad fraternitatem conventualem, quamvis hæc sit cellula fundamentalis, sed dilatatur in conventuum communione quæ provinciam constituit et in provinciarum communione ex qua ipse constituitur. Quapropter, potestas eius, quæ quidem universalis est in capite, nempe in capitulo et magistro Ordinis, proportionaliter participatur a provinciis et conventibus, congrua cum autonomia. Consequenter, regimen nostrum suo modo communitarium est; nam superiores, per electionem a fratribus factam et a superiore altiori confirmatam, ordinarie officium consequuntur. Ac præterea, in expediendis negotiis maioris momenti, communitates multipliciter partem habent in exercitio suæ gubernationis per capitulum vel consilium.
Quod quidem regimen communitarium idoneum est ad Ordinis promotionem et frequentem recognitionem. Nam superiores, et fratres per delegatos suos, in capitulis generalibus priorum provincialium et diffinitorum, æquo iure ac libertate, communiter provident ut missio Ordinis promoveatur et ipse Ordo congrue renovetur. Hæc continua recognitio, non solum ob spiritum perennis conversationis christianæ necessaria est, sed etiam ob propriam vocationem Ordinis quæ eum ad præsentiam in mundo unicuique generationi accommodatam impellit. - Propositum fundamentale Ordinis et forma vitæ ab ipso profluens momentum suum quocumque Ecclesiæ tempore servant. Horum tamen intellegentia et æstimatio, sicut traditione nostra docemur, quam maxime urgent cum maioris mutationis et evolutionis condiciones intersunt. His in adiunctis, Ordinis est animi cum fortitudine seipsum renovare eisque sese aptare, discernendo et probando quæ in votis hominum bona et utilia sunt, eaque assumendo in immutabili harmonia elementorum fundamentalium vitæ suæ.
Quæ quidem elementa apud nos substantialiter mutari non possunt et inspirare debent formas vivendi ac prædicandi Ecclesiæ hominumque necessitatibus accommodatas. - Familia dominicana coalescit ex fratribus clericis et cooperatoribus, monialibus, sororibus, sodalibus institutorum sæcularium atque fraternitatum sacerdotum et laicorum. Constitutiones et Ordinationes tamen quæ sequuntur solos fratres respiciunt, nisi aliud expresse caveatur; quarum præscriptis quidem ita necessariæ unitati Ordinis consulitur, quin necessaria diversitas, iuxta ipsas leges, excludatur.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:
r8
Donet Dominus ut observetis hæc omnia, tanquam spiritualis pulchritudinis amatores, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti. Ut autem vos in libello hoc tanquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negligatur, semel in septimana vobis legatur. Et ubi vos inveneritis ea quæ scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori. Ubi autem sibi quicumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de præterito, caveat de futuro, orans ut sibi debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur.
Chapter
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:
r7
Præposito tanquam patri obediatur; multo magis presbytero, qui omnium vestrum curam gerit.
Ut ergo cuncta ista serventur, etsi quid servatum minus fuerit, non negligenter
prætereatur, sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad præpositum præcipue
pertinebit, ut ad presbyterum, cuius apud vos est maior auctoritas, referat, quod modum vel
vires eius excedit.
Ipse vero qui vobis præest, non se existimet potestate dominante, sed caritate serviente, felicem. Honore coram vobis prælatus sit vobis, timore coram Deo, substratus sit pedibus vestris. Circa omnes, seipsum bonorum operum præbeat exemplum. Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes. Disciplinam libens habeat, metuendus imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus amari a vobis appetat quam timeri, semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem. Unde vos, magis obediendo, non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini, qui inter vos, quanto in loco superiore, tanto in periculo maiore versatur.
Chapter
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:
r6
Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis; ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum, homicida est (1 Io 3, 15). Quicumque convicio, vel maledicto, vel etiam criminis obiectu, aliquem læserit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et ille qui læsus est, sine disceptatione dimittere. Si autem se invicem læserint, invicem sibi debita relaxare debent, propter orationes vestras; quas utique, quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis.
Melior est autem, qui, quamvis ira sæpe tentetur, tamen impetrare festinat, ut sibi
dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam quam qui tardius irascitur, et ad veniam
petendam tardius inclinatur. Qui autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit,
sine causa est in monasterio, etiam si inde non proiiciatur. Proinde vobis a verbis
durioribus parcite. Quæ si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre
medicamenta, unde facta sunt vulnera.
Quando autem necessitas disciplinæ moribus cœrcendis dicere vos verba dura compellit, si
etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur, ut a vobis subditis veniam
postuletis; ne apud eos, quos oportet esse subiectos, dum nimium servatur humilitas,
regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit eos
quos plus iusto forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed
spiritualis inter vos debet esse dilectio.
Chapter
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:
r5
Vestes vestras in unum habeatis, sub uno custode vel duobus, vel quot sufficere possint ad eas excutiendas, ne a tinea lædantur; et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Si fieri potest, ad vos non pertineat quod vobis indumentum pro temporum congruentia proferatur; utrum hoc recipiat unusquisque quod deposuerat, an aliud quod alter habuerat; dum tamen unicuique, prout cuique opus est, non negetur.
Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum conqueritur aliquis se deterius accepisse quam prius habuerat, et indignum se esse quod non ita vestiatur sicut alius frater vestiebatur; hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen, si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueritis, in uno tamen loco, sub communibus custodibus, habete quod ponitis; ita sane ut nullus sibi aliquid operetur, sed omnia opera vestra in unum fiant, maiori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis singuli faceretis propria. Caritas enim, de qua scriptum est, quod non quærit quæ sua sunt
(cf. 1 Cor 13, 5), sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo, quanto amplius rem communem quam propria vestra curaveritis, tanto vos amplius proficere noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas, superemineat quæ permanet caritas.
Consequens ergo est, ut, etiam cum quis suis filiis, aut aliqua necessitudine ad se pertinentibus, in monasterio constitutis, aliquam contulerit vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur, sed sit in potestate præpositi, ut in rem communem redactum, cui necesse fuerit præbeatur. Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti iudicio condemnetur.
Indumenta vestra secundum arbitrium præpositi laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores animæ sordes contrahat mundæ vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corpori, cum infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur. Fiat sine murmure de consilio medicinæ, ita ut etiam si nolit, iubente præposito faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suæ cupiditati non obediatur. Aliquando enim etiam si noceat prodesse creditur, quod delectat. Denique, si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur. Sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur.
Nec eant ad balnea, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres. Et ille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus præpositus iusserit ire debet.
Ægrotantium cura, sive post ægritudinem reficiendorum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium uni alicui debet iniungi, ut ipse de cellario petat, quod cuique opus esse prospexerit. Sive autem qui cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus præponuntur, sine murmure serviant fratribus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur: extra horam qui petierit, non accipiat. Vestimenta vero et calceamenta, quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quorum custodia sunt quæ poscuntur.
Chapter
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: