Skip to main content

381

Archivista, a capitulo provinciali institutus, curam habet de archivo provinciæ in quo deponantur: 

  1. documenta quæ, sive apud priorem provincialem sive apud officiales servata, pro regimine ordinario amplius necessaria non sunt;
  2. documenta conventuum suppressorum;
  3. scripta inedita, epistolæ vel alia documenta fratrum defunctorum aut etiam extraneorum, quæ pro historia provinciæ alicuius momenti apparent.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

380

Ad capitulum provinciale pertinet instituere diversos officiales iuxta exigentias cuiusque provinciæ eorumque munera determinare.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

379

Nec prior provincialis nec superior localis munere syndici provinciæ fungi possunt.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

375

  1. Ad primum consilium provinciæ quod elapso biennio post prioris provincialis confirmationem locum habebit, prior provincialis convocare tenetur, præter membra consilii, priores regionales, vicarios provinciales et priores conventuales, nisi aliud a capitulo provinciali determinatum fuerit quoad priores regionales, vicarios provinciales et priores in dissitis regionibus.
  2. In hoc consilio tractanda sunt omnia quæ ad bonum provinciæ utilia videbuntur, et in primis inspiciatur an ad praxim reductæ sint ordinationes et exhortationes ultimi capituli provincialis et generalis. In hoc consilio, praeter ea quae ad bonum provinciae utilia videbuntur, fiat scrutinium secretum super retentione vel absolutione prioris provincialis, ad magistrum Ordinis transmittendum. Fratres vero qui absolutionem petierint, tenentur quamprimum rationes magistro Ordinis significare. De modo hoc scrutinium faciendi  (cf. appendicem n. 14).
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

374

Quæ ex iure nostro diffinitorio capituli provincialis competunt, a priore provinciali cum suo consilio pertractari et decerni possunt si extra capitulum necessitas urget, salvis nn. 279 § II, 358 § IV.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

373

Inter alia, in consilio provinciæ tractari debent: 

  1. institutio vel amotio prioris regionalis et prioris conventualis; 
  2. præsentatio vel amotio parochi audito capitulo communitatis cui concredita est paroecia
  3. erectio domus in conventum, ad normam n. 262; 
  4. cassatio decisionis consilii vel capituli conventualis exclusis consiliariis in illo conventu assignatis; 
  5. transfiliatio fratris; 
  6. exclusio fratris a voce activa gravi de causa ad tempus facienda; 
  7. declaratio facti ad dimissionem fratris ad normam iuris (CIC 694 § 2).
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

371

Ne quid ex abrupto decernendum proponatur, consiliarii tempestive certiores fiant de omnibus tractandis, nisi aliqua decisio urgeat.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

370

  1. Syndicus provinciæ semper vocetur ad deliberationes consilii participandas, quin tamen votum habeat, nisi iam sit membrum eiusdem. Consilio provinciae semper adsint, ut audiantur, magistri novitiorum, studentium et fratrum cooperatorum, directores scholarum et collegiorum, syndicus et alii officiales provinciae quando de rebus ad eorum officium pertinentibus agitur.
  2. Consilio semper adsint, ut audiantur, magistri novitiorum, studentium et fratrum cooperatorum, directores scholarum et collegiorum, et alii officiales provinciæ quando de rebus ad eorum officium pertinentibus agitur.
  3. II. Adsit etiam superior quando de re maioris momenti tractatur quæ ad eius communitatem spectat.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

369

  1. Præses et consiliarii ordinarie in loco celebrationis consilii corporaliter adsint. In casibus tamen exceptionalibus et urgentioribus, consilium per instrumenta telematica celebrari potest, dummodo inter participantes verum colloquium haberi possit et scrutinia fidelia, tuta et ordinarie secreta maneant, servato præscripto n. 455-ter § IV, 3° et 4°. Si nec celebratio telematica fieri potest, quando plures adesse non possunt, sufficit ut præter præsidem consilii adsint saltem duo consiliarii.
  2. Quando agitur de rebus ad studium, ad professores et ad studentes pertinentibus, etiam quoad scholam apostolicam, semper adsit regens et moderator centri studiorum institutionalium.
Ordenacio
In fieri:
Yes
Valere coepit:
Primo promulgata:
  • 1

    Litt. Encycl. b. Iordani, an. 1233, in AFP 22 (1952), 183.

  • 2

    Humbertus de Romanis, Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier (Roma, 1888), vol. I, 153, 170 et 172. Cf. Mt 6, 5–6. 

  • 3

    Primæ Constitutiones O.P., Dist. II, c. 31.