Skip to main content

165

  1. Omnes fratres, præsertim qui apud adolescentes vel iuvenes apostolatum exercent, ut officium suæ vocationis dominicanæ considerent actuose et prudenter operam dare ad fovendas vocationes ad Ordinem.
  2. Quælibet provincia vocationum promotorem nominet quod, si fieri potest, eiusdem munus primarium sit.
  3. II. Meminerint tamen omnes vitam et apostolatum uniuscuiusque fratris et communitatis esse primam invitationem ad vitam dominicanam capessendam.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

165

  1. Omnes fratres, præsertim qui apud adolescentes vel iuvenes apostolatum exercent, ut officium suæ vocationis dominicanæ considerent actuose et prudenter operam dare ad fovendas vocationes ad Ordinem. 
  2. Meminerint tamen omnes vitam et apostolatum uniuscuiusque fratris et communitatis esse primam invitationem ad vitam dominicanam capessendam.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

115

Ad opus missionale destinentur qui prius signa vocationis missionariæ dederint et bene parati sint ad illud exsequendum. Formatio specialis missionariis, tam clericis quam cooperatoribus, detur in aliquo conventu missionum vel aliquo instituto specializato, in quibus linguam vernaculam, mores, historiam, culturam et pastoralem missionariam populi addiscant.

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

45

  1. Frater per aliquod tempus moraturus in territorio alterius provinciæ, tempestive moneat respectivum priorem provincialem, salvo semper n. 137. 
  2. In locis ubi conventum habemus, frater itinerans pro posse conventum adeat.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: