Skip to main content

44

  1. Licentia ad longum iter ordinarie fiat in scriptis et exprimat terminum, causam et tempus
    eius; frater presbyter habeat insuper litteras testimoniales sui superioris.
  2. Superior localis, intra terminos a priore provinciali designatos, itinerandi licentiam dare potest.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

536

Magister, si adsit, vel ubi primum advenerit, professionem fidei coram capitulo emittat, antequam ullum actum ut magister Ordinis faciat.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

535

Electione facta et acceptata, convocentur omnes fratres in conventu præsentes et publicetur nomen electi.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

534

  1. Electio illico intimanda est electo qui, si absens fuerit, quamprimum ad capitulum se conferat.
  2. Electus, nisi graves habeat rationes, electionem de se factam acceptare tenetur. Quod si non acceptaverit et capitulares recusationem admiserint, ad novam electionem quamprimum procedere debent.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

532

  1. Pro ipsa electione procedatur ad normam n. 452, his tamen exceptis:
    1. scrutinia reiteranda sunt usquedum aliquis frater per maioritatem absolutam suffragiorum electus sit;
    2. electores ex aula capitulari egredi nequeunt antequam novus magister electus sit, exceptis tamen scrutatoribus pro suffragiis infirmorum, si qui sint, accipiendis;
    3. instrumentum authenticum non conficiatur, sed fidelis relatio totius electionis cum diversis scrutiniis in processu verbali capituli adnotetur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: