Skip to main content

479

  1. Ut quis valide eligi possit in priorem regionalem, salvo n. 443, requiritur ut: 
    1. triginta compleverit annos a sua nativitate, decem vero a prima professione; 
    2. non fuerit prior regionalis in eadem regione per duo quadriennia immediate præcedentia. 
  2. Si quis frater eligi nequeat ex defectu unius vel plurium condicionum de quibus in § I, 1° et 2°, fratres eum postulare possunt a priore provinciali, qui dispensare potest ab interstitiis et providere ad normam n. 467.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

477

  1. Praeses electionis est ille frater qui actu regit vicariatum ad normam n. 385, § II, 2°, vel eo deficiente antiquior in Ordine e superioribus huius regionis. 
  2. Ei competit, audito consilio regionali, determinare et omnibus vocalibus notificare tempus electionis, infra tamen mensem a cognita vacatione officii.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: