Skip to main content

567

Singulis annis, ante finem mensis augusti, adiuvantibus eorum syndicis, priores provinciales, priores vice-provinciales, vicarii generales et præfecti institutorum sub immediata magistri Ordinis iurisdictione mittere tenentur Ordinis magistro: 

  1. Annuam relationem œconomicam, id est, integram propositionem de statu œconomico suæ cuiusque entitatis. Pecunia accepta, expensæ, crediti et debiti compensatio, anni ratio præsumpta, necnon consilia inita aut ineunda singillatim in ea describantur. Si autem plures vicariatus, conventus, domus vel instituta habeat entitas, idem faciendum est pro singulis. Etsi huius relationis forma pro aliis locis alia potest esse, relatio totum hic requisitum testimonium continere debet. Quo hæc facilius fiant, apud syndicum Ordinis formæ huius exemplum præsto sit. 
  2. Responsum de contributionum taxatione, necessarium ad contributiones entitatum Ordinis annuas supputandas. Ex responso enim eruetur quot sint bona erogata in formandis fratribus et in subveniendo aliis entitatibus Ordinis, et quot bona remaneant contributioni obnoxia. Ad hunc finem a syndico Ordinis quæstionarium quotannis mittatur, cuius forma unica esse debet pro omnibus entitatibus.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

566

  1. Quolibet anno, syndicus provinciæ, et vice-provinciæ et vicariatus generalis consilio respectivo rationem reddant accuratam et completam de acceptis et expensis, debitis et creditis eiusdem entitatis, de gestionibus ab eis factis, et de statu œconomico entitatis; proponant etiam rationem præsumptam seu æstimatam pro anno sequenti. Omnes hæ relationes a consilio respectivo adprobandæ sunt. Unoquoque mense syndicus debet suam relationem œconomicam proponere superiori entitatis. 
  2. Prior regionalis et vVicarius provincialis similiter mittant mittat priori provinciali suo accuratam relationem de statu œconomico a respectivis consiliis consilio adprobatam eodem modo ut supra in § I statuitur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

563

  1. Quolibet mense coram consilio syndicus conventus rationem reddat de omnibus acceptis et expensis, debitis et creditis. 
  2. Quolibet anno superior domus, prior conventualis, et vicarius et prior regionalis provincialis priori provinciali mittant rationem accuratam et completam a syndico confectam, in qua etiam contineatur ratio præsumpta seu æstimata (vulgo: budget, état) pro anno sequenti, audito capitulo, si capitulum provinciale hoc determinaverit, et a consilio conventus vel vicariatus adprobatam, cuius exemplaria asserventur in tabulario respectivi syndici.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

560

  1. Ordinis entia per capitula vel in statutis definiant modus operandi de bonis pecuniariis (administratio; cura argenti, actionum, obligationum vel similium; collocatio et permutationes in mensis publicis) secundum conditiones peculiares loci. 
  2. In qualibet provincia normæ ethicæ stabiliantur pro pecuniarum investigatione et locatione. Prior provincialis cum suo consilio de hoc curare debet, audito consilio œconomico et promotore vel commissione provinciali pro Iustitia et Pace. His normis consideratis, provincia et singulis domus videant quibus in mensis publicis (banco) (cf. § III) fundos suos deponere et in quibus societatibus participare opportunum erit. 
  3. Pecuniæ in mensis solummodo publicis (vulgo: bank) de quarum securitate certo constat deponantur et quidem ad mentem n. 555 sub nomine respectivæ personæ moralis vel instituti ad quæ pertinent. 
  4. Mensa publica eligatur ab ipso administratore de consensu superioris.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: