Skip to main content

191

Infra bimestre quod præcedit emissionem professionis simplicis et infra semestre quod præcedit emissionem professionis sollemnis examinetur frater eique fiant declarationes iuxta ea quæ in appendice habentur (cf. appendicem n. 5). Quoad materiam vero examinis interrogetur et circa obligationes professionis nostræ et circa dispositiones humanas ac spirituales quæ ipsum ad vitam Deo per professionem consecrandam in Ordine alliciunt. Salvo n. 207, ius examinandi pertinet ad conventum ubi frater peregit novitiatum vel ubi est actualiter assignatus et examinatores sunt fratres a priore provinciali vel a priore cum suo consilio designati, secundum quod in statuto provinciæ determinatur. Examen autem extra conventum novitiatus vel assignationis fieri potest.
Ordenacio
Start Date

139

Prae oculis semper habebunt fratres eorum publicas interventiones (in libris, diariis, radio et televisio, aliisque instrumentis communicationis socialis) non tantum in ipsos sed etiam in fratres eorum et Ordinem et Ecclesiam redundare. Quamobrem sedulo invigilent ut crescat mens dialogi et mutuæ responsabilitatis in iudicio eligendo tam cum fra tribus quam cum superioribus eorum. Peculiarem attentionem ferant huic critico dialogo cum superioribus maioribus si eorum dicta vel scripta ad materias disputatas alicuius momenti spectant.

Ordenacio
Start Date

138

Fratres adprobati in examine Ordinis ad confessiones audiendas, ipso facto adprobationis ab examinatoribus subscriptæ, facultatem delegatam possident super personas Ordini subiectas, monialibus exceptis, et super alias diu noctuque in domibus conventibus nostris degentes (CIC 967–969).

Ordenacio
Start Date

137

Fratres non prædicent intra terminos alius provinciæ, sine prævio illius prioris provincialis consensu saltem habitualiter concesso.
Ordenacio
Start Date

134

Apostolatus noster in ambitu sociali debet esse et apparere verum hominum servitium, confirmatum operibus ac rebus pro eis impensis, et maxime insignitum plena libertate evangelica, præsertim a quacumque factione independens.
Ordenacio
Start Date

133

Problemata humana et moralia, quæ ex novis semper adiunctis exsurgunt, diligenter investigare satagant fratres una cum diversarum rerum socialium peritis, attentione habita ad aspectus theologicos harum quæstionum.
Ordenacio
Start Date

132

Interest in primis populi Dei conscientiam illuminare circa omnes exigentias suæ insertionis in societatem humanam, et eum excitare ut cum omnibus bonæ voluntatis hominibus, in unum conatum et laborem vires coniugantur ad regnum iustitiæ, amoris fraterni et pacis in terris firmandum. Ad hoc obtinendum laicorum præcipue formationem adiuvare oportet, eorumque missionem et actionem propriam in societate hodierna ædificanda agnoscere et fovere.
Ordenacio
Start Date

131

Munus prædicationis regni cœlorum, quod iam inchoatum est per Incarnationem Verbi Dei et ad restaurationem omnium rerum in Christo tendit, nos ad promovendum rectum societatis ordinem urget.
Ordenacio
Start Date