Skip to main content

407

In capitulo generali electivo coadunantur et vocem habent: 

  1. In electione magistri Ordinis:
    1. ex-magistri Ordinis;
    2. singuli priores provinciales;
    3. ex quacumque provincia, diffinitor capituli generalis;
    4. vice-provinciales et vicarii generales de quibus in n. 257 § II;
    5. ex provinciis saltem centum religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in vicariatuum sunt, iisque directe assignatis domibus sum immediata iurisdictione magistri Ordinis, socius diffinitoris capituli generalis;
    6. ex provinciis saltem quadringentos religiosos professos habentibus, exclusis autem iis in vicariatibus assignati sunt, iisque directe assignatis domibus sum immediata iurisdictione magistri Ordinis, etiam socius prioris provincialis euntis ad capitulum generale;
    7. ex provincia habente saltem viginti quinque usque ad centum fratres assignatos in vicariatibus vel domibus ipsius provinciæ extra fines provinciae, delegatus electus ex iis et ab iis, secundum statutum provinciæ; ex provincia vero habente a 101 ad 200 fratres in vicariatibus assignates, alter eligatur delegatus; et sic deinceps;
    8. ex fratribus directe assignatis domibus sub immediata iurisdictione magistri Ordinis, duo delegati si cuncti fratres professi sint minus quam centum, tres vero si sint centum vel plus, selecti ad normam n. 407-bis.
  2. In negotiis tractandis, post electionem magistri:
    1. magister Ordinis nuper electus;
    2. ex-magistri Ordinis;
    3. omnes de quibus supra in § I, 2°–8°.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

352

Vocales capituli provincialis sunt:

  1.  
    1. priores regionales;
    2. vicarii provinciales electi ad normam n. 389;
    3. priores conventuales; supprior vero, si ob ægritudinem aliamve gravem causam a priore provinciali acceptam, prior adesse nequit;
    4. socii priorum euntium ad capitulum, ad normam n. 490;
    5. delegati fratrum, ad normam nn. 497─501;
    6. delegatus domus non prioralis cum saltem quattuor fratribus voce activa gaudentibus in territorio uniuscuiusque nationis ubi non sit alia domus eiusdem provinciae.
    7. 6. prior provincialis qui immediate ante capitulum officium in ipsa provincia explevit.
  2. Si numerus vocalium capituli provincialis ad normam constitutionum electorum sit minor quam viginti, statutum provinciæ providere potest, si vero sit minor quam decem provideat de vocalibus supplementariis, qui tamen sint non plus quam tres. Isti vocales non iure personali, sed per electionem constituuntur.
  3. Si in statuto provinciae determinatum fuerit, domus non prioralis potest unum delegatum mittere ad capitulum provinciale, ad instar conventus, quando domus ista erigitur in natione alienigena ubi nulla praesentia eiusdem provinciae existit.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

138

Fratres adprobati in examine Ordinis ad confessiones audiendas, ipso facto adprobationis ab examinatoribus subscriptæ, facultatem delegatam possident super personas Ordini subiectas, monialibus exceptis, et super alias diu noctuque in domibus nostris degentes (CIC 967–969).

Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

97

  1. Ut quis ad magisterium in sacra theologia promoveri possit requiritur: 
    1. ut vita et prudentia sit commendabilis; 
    2. ut, studiis complementariis absolutis, labori intellectuali saltem per decem annos totaliter se devoverit; 
    3. ut a commissione de vita intellectuali provinciae capitulo provinciali provinciae sive affiliationis sive assignationis fratris, praesentetur et a duabus ex tribus partibus vocalium eiusdem capituli, proponatur, vel a capitulo provinciae affiliationis aut a magistro Ordinis si agatur de fratre in conventibus vel institutis eidem immediate subiectis degente;
    4. ut de valore sui laboris et capacitate ad illum prosequendum sententiam favorabilem ferat commissio ad minus trium in specialisatione scientifica promovendi peritorum, qui a magistro Ordinis seligendi sunt; 
    5. ut a capitulo generali vel a magistro Ordinis cum suo consilio promoveatur; 
    6. ut magister recenter promotus publicam lectionem det. 
  2. Nemo ad magisterium in sacra theologia promoveri potest nisi modo prædicto.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

97

  1. Ut quis ad magisterium in sacra theologia promoveri possit requiritur:
    1. ut vita et prudentia sit commendabilis;
    2. ut, studiis complementariis absolutis, labori intellectuali saltem per decem annos totaliter se devoverit;
    3. ut a commissione de vita intellectuali provinciae capitulo provinciali praesentetur et a duabus ex tribus partibus vocalium eiusdem capituli, proponatur, vel a capitulo provinciae affiliationis aut a magistro Ordinis si agatur de fratre in conventibus vel institutis eidem immediate subiectis degente;
    4. ut de valore sui laboris et capacitate ad illum prosequendum sententiam favorabilem ferat commissio ad minus trium in specialisatione scientifica promovendi peritorum, qui a magistro Ordinis seligendi sunt;
    5. ut a capitulo generali vel a magistro Ordinis cum suo consilio promoveatur;
    6. ut magister recenter promotus publicam lectionem det.
  2. Nemo ad magisterium in sacra theologia promoveri potest nisi modo prædicto.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: