Skip to main content

251

  1. Exercitio muneris confessarii præmittatur examen speciale. Elapso triennio, tenentur fratres alterum examen subire. Modus haec examina faciendi necnon casus in quibus dispensatio a secundo datur, in Ratione generali studiorum statuuntur.
  2. Fratres primum examen subire debent infra sex menses ab institutionali studiorum curriculo theologico absoluto.
  3. Ante haec examina requiritur ad validitatem votatio de moribus de qua n. 318, 4°.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

246

Ad ordines promoveri possunt tantum fratres qui: 

  1. sint professi a votis sollemnibus;
  2. debitis qualitatibus præditi sint;
  3. a proprio superiore maiore præsententur;
  4. a consilio conventuali adprobentur, cuius est examinare si ordinandi requisita habeant.
Constitutio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

111

In spiritu veri dialogi fratres colloquia instituant cum asseclis religionum non christianarum et cum non credentibus. Meminerint tamen praeparationem specialem circa problemata exinde insurgentia omnino necessariam esse.

Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

44

  1. Licentia ad longum iter ordinarie fiat in scriptis et exprimat terminum, causam et tempus
    eius; frater presbyter habeat insuper litteras testimoniales sui superioris.
  2. Superior localis, intra terminos a priore provinciali designatos, itinerandi licentiam dare potest.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: