Skip to main content

385

  1. Prior regionalis praeest vicariatui ut vicarius prioris provincialis et, praeter facultates a capitulo provinciali statutas, ius habet:
    1. assignandi fratres qui sunt in vicariatu, salvis iuribus prioris provincialis;
    2. confirmandi priorem conventualem ad normam n. 467, et instituendi superiores domorum ad normam n. 332, nisi statutum vicariatus aliter provideat;
    3. participandi ex officio consilio provinciae, nisi aliud in statuto provinciae determinatum sit;
    4. participandi ex officio capitulo provinciali (cf. 352 § I, 1°).
  2.  
    1. Prior regionalis ad quadriennium eligitur a vocalibus in regione assignatis et a priore provinciali de consensu sui consilii confirmatur;
    2. expleto tempore pro quo prior regionalis electus fuit aut eo quocumque modo cessante, officium eiusdem exercetur a priore antiquiori in Ordine in eodem vicariatu usque ad confirmationem successoris;
    3. pro priore regionali, mutatis mutandis, valent quae praescribuntur de priore conventuali in n. 302 § I.
       
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

369

  1. In casibus ordinariis ad valorem deliberationum semper adsint saltem quatuor consiliarii. In casibus urgentioribus, quando plures non habentur ad manus, duo sufficiunt.
  2. Quando agitur de rebus ad studium, ad professores et ad studentes pertinentibus, etiam quoad scholam apostolicam, semper adsit regens vel promotor studiorum de quo in n. 366, 2°.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

356

Litteris convocationis acceptis: 

  1. fiat electio delegatorum de quibus in n. 352 § I, 5°, et in conventibus ius habentibus electio socii vel sociorum prioris euntis ad capitulum, præside suppriore conventus;
  2. tres menses ante inceptionem capituli, prior provincialis relationem circa statum provinciæ necnon circa graviora problemata in ea existentia, et officiales provinciæ (cf. nn. 376–381) relationem circa omnia ad eos competentia, capitularibus et conventibus mittant;
  3. in omnibus provinciæ conventibus habeatur tractatus præside priore in quo examinentur relationes de quibus in 2° et determinentur propositiones vel petitiones in bonum provinciæ vel conventus, ad capitulum mittendæ.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

348

  1. Cessante ab officio priore provinciali ad normam n. 344 § I, vicarius provinciæ erit, iuxta determinationem in statuto provinciæ factam: vel prior conventus ubi proximum capitulum provinciale celebrandum erit aut, si iste conventus tunc priorem non habuerit, prior conventus ubi celebratum est ultimum capitulum, et sic retrocedendo; vel prior qui professione antiquior in provincia exsistat; vel ipse prior provincialis ab officio cessans.
  2. Cessante ab officio priore provinciali aliis de causis, vicarius provinciæ erit socius illius prioris provincialis usque ad diem immediate ante vigiliam capituli provincialis, a qua die vicarius erit prior conventualis ubi proximum capitulum provinciale celebrandum erit, aut si iste conventus tunc priorem non habuerit, prior conventus ubi celebratum est ultimum capitulum, et sic retrocedendo. Hæc postrema norma servetur etiam deficiente socio.
  3. Cum prior provincialis a iurisdictione exercenda impeditur, recurrendum est ad magistrum Ordinis. Et si recursus non sit possibilis, socius prioris provincialis fit vicarius provinciæ, ut supra in § II.
  4. Prior provincialis qui ob infirmitatem impeditur a suis muneribus rite obeundis, sine spe valetudinem infra sex menses recuperandi, officio suo renuntiet.
  5. Si voluntatem suam renuntiandi communicare non potest vel non vult, socius prioris provincialis consilium provinciæ convocare et eum præsidere debet, etiam sine priore provinciali. Hoc consilium potest recurrere ad magistrum Ordinis qui capitulum extraordinarium electivum (cf. n. 351 § II), convocet vel vicarium provinciæ ut vicarium magistri Ordinis instituat.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata: