332
- Superior domus ad triennium, auditis fratribus domus, instituitur a priore provinciali vel a priore regionali, si agatur de fratre in vicariatu regionali assignato et nisi statutum vicariatus aliter provideat. Et ad alterum triennium immediate subsequens potest eodem modo institui, non autem ad tertium.
- Elapso triennio, prior provincialis vel regionalis tenetur instituere superiorem infra mensem. Superior tamen domus in officio permaneat usquedum eius successor præsens sit in domo, nisi prior provincialis aliud determinaverit.
Constitutio
End Date
Start Date
328
- Quilibet frater voce activa gaudens in syndicum conventus institui potest, dummodo ad hoc officium sit vere idoneus.
- Instituitur a priore cum consensu consilii conventualis et approbatione prioris provincialis.
- Instituitur ad triennium, et potest immediate ad aliud triennium institui, non vero ad tertium nisi de consensu prioris provincialis in casibus necessitatis.
Ordenacio
Start Date
319
Semel saltem in mense, consilium coadunetur et negotia gerat iuxta normas supra nn. 312 et 313 pro capitulo conventuali statutas.
Ordenacio
End Date
Start Date
318
Consilii est:
- consensum dare ad institutionem vel amotionem syndici;
- suffragium ferre, ad normam nn. 192, 196, 197, 202, 206, 207, pro admissione fratrum ad professionem;
- dimittere tum postulantem tum novitium in casu urgenti;
- dare adprobationem de moribus iure nostro requisitam pro examinibus subeundis vel pro ordinibus suscipiendis;
- adprobare rationem syndici et aliorum administratorum, necnon omnia alia de administratione œconomica decernere ad normam nn. 563 § I, 568;
- decernere ea omnia quæ a capitulo provinciali examini et decisioni consilii relinquuntur.
Constitutio
End Date
Start Date