Skip to main content

54

Ad observantiam regularem et ad salutarem emendationem fratrum fovendam, correctiones fieri possunt a superioribus, moderatoribus centrorum studiorum et magistris fratrum formandorum.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

52

  1. Consecratione religiosa atque apostolica vocatione fratres præ ceteris fidelibus urgentur ut seipsos abnegent, crucem suam tollant et mortificationem Iesu in corpore et animo circumferant, et ita resurrectionis gloriam sibi et aliis hominibus mereantur.
  2. Ad imitationem s. Dominici “qui dum in carne viveret spiritu ambulabat, desideria carnis non solum non perficiens sed extinguens”,1 fratres pænitentiæ virtutem præsertim exerceant omnia fideliter adimplendo quæ ad vitam nostram pertinent.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

50

Habitus Ordinis ex tunica alba cum scapulari et caputio albis constat, cum cappa et caputio nigris et cingulo ex corio cum rosario (cf. appendicem n. 3).
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

46

  1. Silentium diligenter a fratribus servetur maxime in locis ac temporibus orationi et studio destinatis; est enim totius observantiæ præsidium et confert præsertim interiori vitæ religiosæ, paci, orationi, studio veritatis et sinceritati prædicationis.
  2. Silentium in spiritu caritatis ita ordinari debet ut fructuosas communicationes non impediat.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

41

Ut fratres nostri melius contemplationi et studio vacare possint, ut intimitas quoque familiæ augeatur et ut fidelitas ac indoles vitæ nostræ religiosæ manifestentur, clausura in conventibus nostris servanda est.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

40

Ad regularem observantiam omnia elementa pertinent quæ vitam dominicanam constituunt et per disciplinam communem ordinant. Inter hæc autem eminet vita communis, celebratio liturgiæ et oratio secreta privata,2votorum impletio, studium assiduum veritatis et ministerium apostolicum, ad quorum fidelem adimpletionem nos adiuvant clausura, silentium, habitus et opera pænitentiæ.

Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

39

Observantia regularis a s. Dominico ex traditione assumpta vel ab eo innovata, conversationem nostram ita ordinat ut in proposito pressius sequendi Christum adiuvemur et vitam apostolicam efficacius perficere possimus. Ut ergo in nostra vocatione fideles permaneamus regularem observantiam plurimi mente faciamus, corde perdiligamus ac opere adimplere conemur.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

37

Conventus nostri, quacumque superfluitate et specie ostentationis devitatis, simplices sint et suo fini apti atque ita secundum mores loci et temporis disponantur ut nemini offensam præbeant.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

36

Cum “in necessitatibus diei præsentis oporteat unumquemque aliquando occupari”3 religiosa paupertas postulat ut cuncti fratres conscii sint responsabilitatis suæ erga vitam œconomicam conventus (cf. nn. 576–577).

Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

35

Superiores et syndici de communi ita sollicite procurent veris et iustis fratrum necessitatibus subvenire, ut vita privata maneat prorsus exclusa.
Constitutio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: