Skip to main content

385

  1. Prior regionalis praeest vicariatui ut vicarius prioris provincialis et, praeter facultates a capitulo provinciali statutas, ius habet:
    1. assignandi fratres qui sunt in vicariatu, salvis iuribus prioris provincialis;
    2. confirmandi priorem conventualem ad normam n. 467, et instituendi superiores domorum ad normam n. 332, nisi statutum vicariatus aliter provideat;
    3. participandi ex officio consilio provinciae, nisi aliud in statuto provinciae determinatum sit;
    4. participandi ex officio capitulo provinciali (cf. 352 § I, 1°). (P, n. 494; K, n. 372)
  2.  
    1. Prior regionalis ad quadriennium eligitur a vocalibus in vicariatu assignatis et a priore provinciali de consensu sui consilii confirmatur;
    2. expleto tempore pro quo prior regionalis electus fuit aut eo quocumque modo cessante, officium eiusdem exercetur a priore antiquiori in Ordine in eodem vicariatu usque ad confirmationem successoris;
    3. pro priore regionali, mutatis mutandis, valent quae praescribuntur de priore conventuali in n. 302 § I.
       
Ordenacio
End Date
Start Date

385

  1. Prior regionalis praeest vicariatui ut vicarius prioris provincialis et, praeter facultates a capitulo provinciali statutas, ius habet:
    1. assignandi fratres qui sunt in vicariatu, salvis iuribus prioris provincialis;
    2. confirmandi priorem conventualem ad normam n. 467, et instituendi superiores domorum ad normam n. 332, nisi statutum vicariatus aliter provideat;
    3. participandi ex officio consilio provinciae, nisi aliud in statuto provinciae determinatum sit;
    4. participandi ex officio capitulo provinciali (cf. 352 § I, 1°). (P, n. 494; K, n. 372)
  2.  
    1. Prior regionalis ad quadriennium eligitur a vocalibus in vicariatu conventibus vicariatus assignatis et a priore provinciali de consensu sui consilii confirmatur;
    2. expleto tempore pro quo prior regionalis electus fuit aut eo quocumque modo cessante, officium eiusdem exercetur a priore antiquiori in Ordine in eodem vicariatu usque ad confirmationem successoris;
    3. pro priore regionali, mutatis mutandis, valent quae praescribuntur de priore conventuali in n. 302 § I.
       
Ordenacio
End Date
Start Date

384

  1. Quando provincia habet extra suum territorium in aliqua natione vel regione saltem quindecim vocales et unum conventum proprie dictum, capitulum provinciale eos coadunare potest in vicariatum regionalem provincialem, ut activitas apostolica et vita regularis fratrum ibi melius coordinari possint.
  2. Vicariatus provincialis regitur statuto a capitulo provinciali confecto et a magistro Ordinis adprobato. Vicariatui regionali competit:
    1° habere proprium statutum a capitulo provinciali adprobatum; 
    2° celebrare propria capitula ad normam statuti vicariatus;
    3° admittere candidatos ad novitiatum et ad primam professionem; 
    4° admittere ad professionem sollemnem et ad ordines sacros nisi in statuto provinciae aliter provideatur.
     
Constitutio
End Date
Start Date

384

  1. Quando provincia habet extra suum territorium in aliqua natione vel regione saltem quindecim vocales et unum conventum proprie dictum, capitulum provinciale eos coadunare potest in vicariatum regionalem, ut activitas apostolica et vita regularis fratrum ibi melius coordinari possint.
  2. Vicariatui regionali competit:
    1. habere proprium statutum a capitulo provinciali adprobatum;
    2. celebrare propria capitula ad normam statuti vicariatus;
    3. admittere candidatos ad novitiatum et ad primam professionem;
    4. admittere ad professionem sollemnem et ad ordines sacros nisi in statuto provinciae aliter provideatur.
       
Constitutio
End Date
Start Date

378

In qualibet provincia sit syndicus qui de bonis provinciæ curam habeat secundum normas pro administratione statutas.

Constitutio
End Date
Start Date