Skip to main content

508

  1. Pro ipsa electione procedatur ad normam nn. 451–452.
  2. Instrumentum electionis ad magistrum Ordinis mittatur in exemplari authentico; alterum vero exemplar in archivo provinciæ conservetur (cf. n. 453 § I et appendicem n. 29).
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

507

  1. Electioni præsit vicarius provinciæ vel vicarius electionis a magistro Ordinis forte institutus.
  2. Duo scrutatores designandi sunt ad normam n. 448 § IV.
  3. Munere secretarii fungatur actuarius capituli. Si electio in simplici congregatione electiva facienda sit, secretarius consilii conventus munere actuarii fungi potest.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

504

Quando electio prioris provincialis in simplici congregatione electiva peragenda est, electores sunt fratres qui iuxta leges nostras capitulum provinciale constituunt et ideo servanda sunt omnia quæ pro capitulo provinciali præscripta sunt de convocatione vocalium et de diversis electionibus faciendis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

501

Delegati vocem non habent nisi pro capitulo pro quo fuerint electi, ad normam n. 496 § I et II.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

500

Litteræ testimoniales electionis mittantur ad electos, ad normam n. 453 § II (cf. appendicem n. 28).
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

498

Vocales a capitulo provinciali vel a priore provinciali cum suo consilio, in plura collegia dividantur secundum numerum et regiones, ita ut quodlibet collegium habeat non minus quam decem octo et non plus quam viginti quindecim vocales. Si vero in aliqua regione vocales sunt minus quam decem octo, adiungantur ad aliud collegium electivum alii collegio electivo.

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

496

  1. Socius vocem non habet nisi pro capitulo pro quo fuerit electus. Eius tamen electio non valet si capitulum ultra annum remittatur.
  2. Si vero pluries electio prioris provincialis celebretur propter cassationem vel recusationem electi, idem socius ad novam electionem admittatur.
  3. Quod si socium electum impediri contingat ante inceptionem capituli, alius, eius loco, eligi potest.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

495

Socius habeat litteras testimoniales suæ electionis a scrutatoribus subscriptas (cf. appendicem n. 27), sine quibus non admittatur ad capitulum provinciale, nisi aliunde indubitanter constet de sua electione.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

494

  1. In conventibus ubi unus socius eligendus est, electio fiat Electio fit quoad modum ad normam n. 452.
  2. In conventibus ubi plures socii eligendi sunt (cf. n. 490 § II), unus post alium eligatur. per vota secreta determinetur utrum omnes simul vel unus post alium sint eligendi.
  3. Ante electionem, de consensu maioris partis vocalium, tractatus de eligendis haberi potest. Pro unaquaque electione, si usque ad tertium scrutinium inclusive nullus candidatus maioritatem absolutam votorum retulerit, in quarto et ultimo scrutinio illi duo tantum praesentari possunt, qui in scrutinio praecedenti maiorem numerum suffragiorum retulerint, firmo praescripto n. 450, § III.
  4. Electio modo sequenti perficiatur:
    1. si socii omnes simul eliguntur, electio terminatur in septimo scrutinio in quo maioritas relativa sufficit;
    2. si vero unus post alium eligitur, tunc pro quocumque socio si usque ad tertium scrutinium inclusive nullus candidatus maioritatem absolutam votorum retulerit, in quarto et ultimo scrutinio illi duo tantum præsentari possunt, qui in scrutinio præcedenti maiorem suffragiorum numerum retulerint, firmo præscripto n. 450 § III.
Ordenacio
In fieri:
No
Substitutum:
Valere coepit:
Primo promulgata:

493

  1. Electio fieri debet intra tempus a priore provinciali statutum.
  2. Diem electionis assignare pertinet ad suppriorem de consensu vocalium ad normam nn. 461–462 necnon eidem electioni præesse.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: