Skip to main content

558

In libris administrationis omnes pecuniæ et bona capitalia cuiusve speciei, omnes introitus et exitus distincte inscribantur. Debita vero vel quælibet obligationes œconomicæ sicut iura vel credita etiam in iis aperte registrentur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

556

Servato conventuum iure radicali administrandi sua bona, ut melior et efficacior reddatur administratio, provinciæ in statuto œconomico decidere possunt illius partialem centralizationem.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

555

  1. Bona societatum vel associationum quæ vice conventus, provinciæ vel Ordinis coram Statu personam iuris civilis assumunt, sunt revera bona nostra et ut talia tractari debent.
  2. Ideo repræsentans legalis personæ civilis, quæ vices gerit conventus vel provinciæ vel Ordinis vel alicuius instituti ad illa pertinentis, tantum eos actus ponere potest, quos superior aut administrator competens iuxta ius nostrum facere potest; et stricte obligatur eos omnes non secundum proprium arbitrium, sed secundum indicationem officialis competentis exsequi.
  3. Idem valet pro aliis administratoribus et pro singulis sociis qui per suffragium vel alio quocumque modo in administratione participant. Et pro omnibus cautelæ iuridicæ adhibeantur, ne ullum detrimentum in casu mortis fratris vel aliunde exoriri possit.
  4. In speciali contractu determinentur iura et obligationes repræsentantis legalis, si est laicus.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

554

Ordo, provincia, conventus habent iure ecclesiastico propriam personalitatem iuridicam. Quando autem hæc a Statu non agnoscitur, debent aliquam personalitatem civilem acquirere iuxta determinationem statuti provinciæ vel Ordinis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

553

Ordo ad mentem n. 552 habeat proprium statutum administrationis a magistro Ordinis cum suo consilio adprobatum.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

552

Provincia debet habere statutum administrationis, quod sit pars statuti istius, secundum exigentias suas, in quo omnia administrationem bonorum temporalium spectantia pressius determinentur. Hoc statutum in actis capituli provincialis includi debet, et quoad substantiam non de facili mutetur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

547

Suppresso conventu, eius bona devolvuntur ad provinciam, servatis de iure servandis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

543

Possunt magister Ordinis et prior provincialis habere personalem capsam distinctam pro expensis personalibus et discretis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

541

In sectione de administratione œconomica verbum Ordo sumitur pro personalitate iuridica, habens sub immediata iurisdictione magistri Ordinis conventus et instituta ad instar alicuius provinciæ.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

539

  1. Cum non sint admittendæ inordinatæ accumulationes bonorum, in casu quo in aliquo conventu bona immobilia, mobilia aut capitalia revera superflua adsint, capituli provincialis est, auditis consilio et capitulo conventus, de iis disponere.
  2. Hæc bona applicentur necessitatibus propriæ provinciæ aut, consulto magistro Ordinis, Ordini vel alicui provinciæ magis indigenti offerantur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: