Skip to main content

590

Capituli provincialis est statuere summam, ultra quam nec superior conventus, nec ipse cum suo consilio, nec prior provincialis sine suo consilio expendere vel dare licentiam expendendi potest.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

589

Ea quæ dicta sunt pro ædificiis construendis valent mutatis mutandis pro restauratione et reparationibus notabilibus necnon pro aliis negotiis maioris momenti.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

588

  1. Nullum ædificium extruatur nisi præmisso maturo peritorum voto circa locum et cetera necessaria, et antequam a consilio provinciæ, audito consilio rei œconomicæ, totius ædificationis delineatio una cum prævisione expensarum approbetur. Ita insuper ædificetur ut non indigeat multis expensis pro eius ordinaria conservatione.
  2. Ædificationes eo modo faciendæ sunt, quo a consilio provinciæ sint adprobatæ, et nemini liceat a re, prout est adprobata, secundum propriam æstimationem deviare.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

587

Ante exsecutionem alicuius negotii maioris momenti, quod sive pro inceptione sive pro futura sustentatione pecuniam requirit, in prævisione expensarum aperte indicandum est, ex quonam fonte pecunia requisita sumatur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

586

  1. Planificatio fiat a capitulo provinciali, præhabito voto consilii rei œconomicæ.
  2. In planificatione propter necessitates provinciæ aut alicuius conventus, limitari possunt iura conventuum super bona temporalia, non exclusis translatione aut alienatione, semper tamen audito capitulo conventuum quorum interest.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

585

  1. Negotia maioris momenti cum vix queant a singulis conventibus vel institutis e propriis absolvi, et eorum exsecutio, ut in pluribus, vires unitas omnium membrorum et communitatum provinciæ requirat, planificari debent. Planificatio includit ordinem inceptorum ut unum negotium post aliud secundum prioritatem necessitatis et possibilitatis fiat, ita ut omnes successive mutuo se adiuvent.
  2. Negotia huiusmodi non sunt solummodo ædificia construenda vel restauranda aut opera inauguranda, quæ semel tantum maiorem summam pecuniæ requirunt, sed etiam illa quibus annuales subventiones assignari oportet.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

584

Ad collocationes stricte dictas faciendas et mutandas sufficit consensus consilii provinciæ servatis præscriptis iuris communis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

583

  1. Si capitulo provinciali bene visum fuerit, servato iure possidentis etiam quoad reditus percipiendos, pecuniæ collocationes sive stricte sive late sumptæ non fiant a singulis conventibus, sed coniunctim pro tota provincia.
  2. Relate ad collocationes permutationesque necessarias consilium provinciæ det regulas generales, ita ut syndicus provinciæ in collaboratione cum consilio œconomico, auditis peritis independentibus, tempestive res peragere possit.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

582

Etiam in Ordine adsit consilium rei œconomicæ, cuius præses ex officio est syndicus Ordinis, quod exercet easdem functiones quam consilium œconomicum provinciæ.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

581

  1. Provincia debet habere consilium rei œconomicæ ex syndico provinciæ et ex duobus saltem fratribus idoneis compositum, sub præsidentia ipsius syndici. Huic consilio addantur, si conveniens videatur, laici periti et fide digni.
  2. Consilii œconomici erit non tantum relationes omnes capitulo provinciali vel etiam consilio provinciæ subiciendas examinare, sed etiam auxilium consilio provinciæ præstare cum voto consultivo, quando agitur de rebus œconomicis maioris momenti, ut sunt præsertim ratio prævisa, taxationes contributionum, planificationes.
  3. Normæ, quibus consilium rei œconomicæ regitur, in statuto administrationis inserantur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: