Skip to main content

612

Assecurationes contrahere omnino necesse est pro damno quod personis extraneis forte inferri potest. Non est licitum permittere ulli fratri machinas motoribus instructas conducere, nisi talis assecuratio habeatur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

611

In nationibus ubi viget assecuratio obligatoria medica vel pro senectute, infortuniis, invaliditate, pro oneribus erga personas læsas etc., fratres eas contrahere non omittant.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

609

  1. Contractus alienationis, locationis et quidem pro annua solutione conventa, vel debitorum aut obligationum contrahendorum subsunt regulis de limite expensarum, de quibus in nn. 590 et 592.
  2. In his contractibus autem prior provincialis cum suo consilio potest consensum dare usque ad summam a Sancta Sede pro singulis regionibus definitam (cf. CIC 638 § 3). Secus requiritur recursus ad magistrum Ordinis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

608

  1. Ad alienandas res immobiles vel mobiles alicuius momenti requiritur etiam ut consilium rei œconomicæ provinciæ examinet utrum adsit iusta causa, æstimationem rei in scriptis faciat, et indicet æquum pretium obtinendum, consultis etiam peritis laicis, si necessarium sit.
  2. Contractus locationis generaliter nequeunt fieri sine prævia consultatione consilii œconomici. Insuper superior non potest facere contractum locationis sine consensu sui consilii.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

605

Provincia curam adhibeat pro editione librorum magni laboris scientifici quamvis sumptus excedant lucra prævisa.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

604

In statuto œconomico accuratius determinentur quoad libros imprimendos: de expensis faciendis, de condicionibus apponendis, de fine emolumentorum auctoris etiam post eius mortem.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

603

Omnes contractus, quando fieri potest, nomine personæ moralis iuridicæ a lege agnitæ fiant et unum exemplar insuper in tabulario respectivi syndici provinciæ vel Ordinis conservari debet.

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

601

Cum fratres permanenter apud instituta, opera vel alia huiusmodi quæ ad conventus vel provincias Ordinis non pertinent officium aliquod exercent vel laborem præstant, curet prior provincialis contractum inire in quo omnes condiciones accurate stabiliantur. Quando officium exercetur in territorio aliæ provinciæ, contractus insuper notificetur indiget insuper approbatione priori provinciali loci.

Ordenacio
In fieri:
Yes
Valere coepit:
Primo promulgata: