Skip to main content

597

Condiciones et obligationes scripto consignentur, in duplici exemplari, quorum unum apud archivum provinciæ, alterum apud conventum ad quem spectat, asserventur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

596

  1. Haud fratribus singulis sed solis personis moralibus iuridicis in Ordine, cum consensu respectivi consilii, pias fundationes vel alia dona cum obligationibus duraturis vel onerosis acceptare liceat. 
  2. Omnes acceptationes onerosæ requirunt insuper consensum consilii provinciæ et non de facili admittantur quæ obligationem diu duraturam imponant.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

595

Missæ quæ debito tempore a patribus presbyteris conventus celebrari non possunt, ad priorem provincialem mittantur, quæ vero in provincia supersunt, ad magistrum Ordinis.

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

594

Sacrista maior capsam specialem habeat pro servandis eleemosynis Missarum quæ celebrandæ sunt, et nonnisi post celebrationem earum pecunia in capsam communem introducatur. Singulis mensibus reddat consilio conventus rationem de Missis celebratis et celebrandis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

593

Fratres Missas acceptatas tradere debent sacristæ maiori qui eas accurate in libro speciali adnotet, indicando diem receptionis, numerum, intentionem, condiciones, eleemosynam, celebrationem.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

592

Capituli generalis est statuere summam, ultra quam magister Ordinis non potest licentiam expendendi concedere absque suo consilio.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

591

Negotia maioris momenti, quæ nullas expensas ab Ordine requirunt quia a subventionibus extraneorum solvuntur, etiam consensu debito indigent, ad normam n. 590 et articuli præcedentis.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

590

Capituli provincialis est statuere summam, ultra quam nec superior conventus, nec ipse cum suo consilio, nec prior provincialis sine suo consilio expendere vel dare licentiam expendendi potest.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

589

Ea quæ dicta sunt pro ædificiis construendis valent mutatis mutandis pro restauratione et reparationibus notabilibus necnon pro aliis negotiis maioris momenti.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

588

  1. Nullum ædificium extruatur nisi præmisso maturo peritorum voto circa locum et cetera necessaria, et antequam a consilio provinciæ, audito consilio rei œconomicæ, totius ædificationis delineatio una cum prævisione expensarum approbetur. Ita insuper ædificetur ut non indigeat multis expensis pro eius ordinaria conservatione.
  2. Ædificationes eo modo faciendæ sunt, quo a consilio provinciæ sint adprobatæ, et nemini liceat a re, prout est adprobata, secundum propriam æstimationem deviare.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: