Skip to main content

45

  1. Frater per aliquod tempus moraturus in territorio alterius provinciæ, tempestive moneat respectivum priorem provincialem, salvo semper n. 137. Ut vero commoratio licite ultra tres menses extendatur, licentia dicti prioris provincialis indiget. 
  2. In locis ubi conventum habemus, frater itinerans pro posse conventum adeat.
Ordenacio
In fieri:
Yes
Valere coepit:
Primo promulgata:

42

Quoad egressum omnes fratres licentia superioris indigent quæ pro determinato proposito generalis esse potest.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

38

  1. Libros quosdam et instrumenta varia ad usum personalem fratres tenere possunt, sed moderate et secundum determinationes capituli provincialis Libros quosdam et instrumenta varia ad usum personalem fratres tenere possunt, sed moderate et secundum determinationem capituli provincialis. Eis tamen qui ex oboedientia sunt addicti specialibus studiis et officiis, de licentia provincialis, audito superiore locali, libri vel instrumenta congruentia concedi possunt.
  2. Quando fratres in alium conventum assignantur, ea tantum secum afferre possunt quæ in determinationibus capituli provinciæ et statuto provinciali prævisa sunt prior provincialis, iuxta legitimas provinciae consuetudines, permiserit.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

34

  1. Fratres caveant a novitatibus vel commoditatibus vitæ conquirendis, sed in omnibus et ubique sobriam vitam ducant.
  2. Provinciæ, perspectis temporis, regionum, personarum vel ministeriorum adiunctis, modum servandi paupertatem, iuxta normas generales et spiritum Ordinis, determinare possunt.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

24

Neither the prior provincial nor the provincial chapter can exempt any brother completely from the authority of the local superior.

Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

23

Si ad bonum Ordinis vel Ecclesiæ necessarium sit ut fratri etiam cum notabili vitæ periculo a superioribus aliqua missio concredatur hoc tamen numquam fiat eo inconsulto. Tunc superior magna cum prudentia procedere tenetur habitis informationibus et audito voto fratrum discretorum.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

22

  1. Fratres nostri ab inferiori auctoritate ad superiorem leviter non confugiant pro evasione cuiusvis impositæ obœdientiæ. Quod si fecerint, recursus non admittatur. 
  2. Si vero recursus rationabili de causa fiat frater prius obœdiat nisi collato consilio cum gravioribus personis, eiusdem fratris ac superioris consensu selectis, constet grave damnum ex obœdientia secuturum.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata:

13

Erga illos qui defecerunt, dilectio nostra, divinæ misericordiæ confidens, benevolentia et auxiliis opportunis ostendatur.
Ordenacio
In fieri:
No
Valere coepit:
Primo promulgata: