Skip to main content
- Facta convocatione, fratres quibus ius competit, ad magistrum vel vicarium Ordinis transmittant petitiones vel quæstiones, quas capitulo velint proponere.
- Ius proponendi competit, præterquam vocalibus capituli:
- omnibus superioribus maioribus, sociis magistri Ordinis et procuratori generali;
- cuilibet capitulo et consilio necnon moderatorio centri studiorum;
- cuique religioso, dummodo eius propositio a quinque saltem fratribus voce activa gaudentibus subsignata fuerit, vel præsentetur per aliquem ex vocalibus cuius erit iudicare utrum petitio proponi debeat necne;
- monasteriis vel fœderationibus monialium nostrarum; consiliis provincialibus vel nationalibus fraternitatum S. Dominici.
- Consilia generalitia vel fœderationes congregationum Ordini aggregatarum desideria et suggestiones relate ad familiam dominicanam capitulo generali proponere possunt.
-
- Quæstiones capitulo generali proponendæ, ab iis quibus ius vel facultas competit, ad magistrum Ordinis mittantur sex quatuor mensibus ante celebrationem capituli;
- breviter exponantur lingua latina atque tot in foliis separatis proponantur quot distinctæ sint quæstiones.
-
- Magister Ordinis curabit ut quæstiones, de quibus in § IV, 1° pro diversa materia diversis commissionibus assignatæ, quamprimum singulis membris capituli communicentur;
- membra harum commissionum sunt: fratres vocem habentes in capitulo, inclusis sociis priorum provincialium et diffinitorum iure eligendi fruentibus (cf. n. 407 § III); adsistentes Magistri Ordinis ab ipso Magistro designati (cf. n. 410 § I); priores provinciales de quibus in n. 258, vice-provinciales et vicarii generales territorium nullius provinciae vel vice-provinciae aut delegatus ex eisdem ad normam n. 410 § II;
- ii omnes statim magistro Ordinis indicent, secundum ordinem præferentiæ, tres commissiones ad quas pertinere desiderant, salvo semper iure magistro Ordinis secundum necessitates capituli libere disponendi;
- deinde magister Ordinis præsides commissionum instituat et capitulares certiores faciat de commissione cui unusquisque adscriptus fuit ut interim hi quæstiones accuratius perpendant quæ ad propriam commissionem assignatæ sunt.