Skip to main content

385

  1. Prior regionalis praeest vicariatui ut vicarius prioris provincialis et, praeter facultates a capitulo provinciali statutas, ius habet:
    1. assignandi fratres qui sunt in vicariatu, salvis iuribus prioris provincialis;
    2. confirmandi priorem conventualem ad normam n. 467, et instituendi superiores domorum ad normam n. 332, nisi statutum vicariatus aliter provideat;
    3. participandi ex officio consilio provinciae, nisi aliud in statuto provinciae determinatum sit;
      157
    4. participandi ex officio capitulo provinciali (cf. 352 § I, 1°). (P, n. 494; K, n. 372)
  2.  
    1. Prior regionalis ad quadriennium eligitur a vocalibus in vicariatu assignatis et a priore provinciali de consensu sui consilii confirmatur;
    2. expleto tempore pro quo prior regionalis electus fuit aut eo quocumque modo cessante, officium eiusdem exercetur a priore antiquiori in Ordine in eodem vicariatu usque ad confirmationem successoris;
    3. pro priore regionali, mutatis mutandis, valent quae praescribuntur de priore conventuali in n. 302 § I.
       
Start Date
19681002