Skip to main content
- Infra bimestre quod præcedit emissionem professionis simplicis et infra semestre quod præcedit emissionem professionis sollemnis examinetur frater eique fiant declarationes iuxta ea quæ in appendice habentur (cf. appendicem n. 5).
- Quoad materiam vero examinis interrogetur et circa obligationes professionis nostræ et circa dispositiones humanas ac spirituales quæ ipsum ad vitam Deo per professionem consecrandam in Ordine alliciunt.
- Salvo n. 207, ius examinandi pertinet ad conventum ubi frater peregit novitiatum vel ubi est actualiter assignatus et examinatores sunt fratres a priore provinciali vel a priore cum suo consilio designati, secundum quod in statuto provinciæ determinatur. Examen autem extra conventum novitiatus vel assignationis fieri potest.