Præposito tanquam patri obediatur; multo magis presbytero, qui omnium vestrum curam gerit.
Ut ergo cuncta ista serventur, etsi quid servatum minus fuerit, non negligenter
prætereatur, sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad præpositum præcipue
pertinebit, ut ad presbyterum, cuius apud vos est maior auctoritas, referat, quod modum vel
vires eius excedit.
Ipse vero qui vobis præest, non se existimet potestate dominante, sed caritate serviente, felicem. Honore coram vobis prælatus sit vobis, timore coram Deo, substratus sit pedibus vestris. Circa omnes, seipsum bonorum operum præbeat exemplum. Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes. Disciplinam libens habeat, metuendus imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus amari a vobis appetat quam timeri, semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem. Unde vos, magis obediendo, non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini, qui inter vos, quanto in loco superiore, tanto in periculo maiore versatur.
Start Date
19681002