Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis; ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sic enim legitis: Qui odit fratrem suum, homicida est (1 Io 3, 15). Quicumque convicio, vel maledicto, vel etiam criminis obiectu, aliquem læserit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et ille qui læsus est, sine disceptatione dimittere. Si autem se invicem læserint, invicem sibi debita relaxare debent, propter orationes vestras; quas utique, quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis.
Melior est autem, qui, quamvis ira sæpe tentetur, tamen impetrare festinat, ut sibi
dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam quam qui tardius irascitur, et ad veniam
petendam tardius inclinatur. Qui autem nunquam vult petere veniam, aut non ex animo petit,
sine causa est in monasterio, etiam si inde non proiiciatur. Proinde vobis a verbis
durioribus parcite. Quæ si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre
medicamenta, unde facta sunt vulnera.
Quando autem necessitas disciplinæ moribus cœrcendis dicere vos verba dura compellit, si
etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur, ut a vobis subditis veniam
postuletis; ne apud eos, quos oportet esse subiectos, dum nimium servatur humilitas,
regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit eos
quos plus iusto forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed
spiritualis inter vos debet esse dilectio.
Start Date
19681002