Skip to main content

r5

Vestes vestras in unum habeatis, sub uno custode vel duobus, vel quot sufficere possint ad eas excutiendas, ne a tinea lædantur; et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Si fieri potest, ad vos non pertineat quod vobis indumentum pro temporum congruentia proferatur; utrum hoc recipiat unusquisque quod deposuerat, an aliud quod alter habuerat; dum tamen unicuique, prout cuique opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum conqueritur aliquis se deterius accepisse quam prius habuerat, et indignum se esse quod non ita vestiatur sicut alius frater vestiebatur; hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen, si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueritis, in uno tamen loco, sub communibus custodibus, habete quod ponitis; ita sane ut nullus sibi aliquid operetur, sed omnia opera vestra in unum fiant, maiori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis singuli faceretis propria. Caritas enim, de qua scriptum est, quod non quærit quæ sua sunt (cf. 1 Cor 13, 5), sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo, quanto amplius rem communem quam propria vestra curaveritis, tanto vos amplius proficere noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas, superemineat quæ permanet caritas. Consequens ergo est, ut, etiam cum quis suis filiis, aut aliqua necessitudine ad se pertinentibus, in monasterio constitutis, aliquam contulerit vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur, sed sit in potestate præpositi, ut in rem communem redactum, cui necesse fuerit præbeatur. Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti iudicio condemnetur. Indumenta vestra secundum arbitrium præpositi laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores animæ sordes contrahat mundæ vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corpori, cum infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur. Fiat sine murmure de consilio medicinæ, ita ut etiam si nolit, iubente præposito faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suæ cupiditati non obediatur. Aliquando enim etiam si noceat prodesse creditur, quod delectat. Denique, si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur. Sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balnea, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres. Et ille qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus præpositus iusserit ire debet. Ægrotantium cura, sive post ægritudinem reficiendorum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium uni alicui debet iniungi, ut ipse de cellario petat, quod cuique opus esse prospexerit. Sive autem qui cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus præponuntur, sine murmure serviant fratribus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur: extra horam qui petierit, non accipiat. Vestimenta vero et calceamenta, quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quorum custodia sunt quæ poscuntur.
Start Date
19681002