Skip to main content

r4

Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus. Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, statu, habitu, et in omnibus motibus vestris, nihil fiat quod cuiusquam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri, etsi iaciantur in aliquam feminarum, in nullam figantur. Neque enim, quando proceditis, feminas videre prohibemini; sed appetere, vel ab ipsis appeti velle, criminosum est. Nec solo tacito affectu, sed affectu et aspectu quoque appetitur et appetit concupiscentia feminarum. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibimet, etiam tacente lingua, conspectu mutuo, corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet qui in feminam figit oculum, et illius in seipsum diligit fixum, ab aliis se non videri, cum hoc facit. Videtur omnino, et a quibus se videri non arbitratur. Sed etsi lateat et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo desuper Inspectore, quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi ergo vir sanctus timeat displicere, ne velit feminæ male placere. Illum cogitet omnia videre, ne velit feminam male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino, defigens oculum (Prov. 27, 20). Quando ergo simul estis in ecclesia, et ubicumque feminæ sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis. Et si hanc de qua loquor oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne cœpta progrediantur, sed de proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quoque die, idipsum facere eum videritis, iam velut vulneratum sanandum prodat, quicumque hoc potuerit invenire. Prius tamen est alteri vel tertio demonstrandum, ut duorum vel trium possit ore convinci, et competenti severitate cœrceri. Nec vos indicetis esse malevolos, quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si fratres vestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus vulnus habet in corpore, quod velit occultari dum timet secari: nonne crudeliter a te sileretur, et misericorditer indicaretur! Quanto ergo potius debet manifestare, ne deterius putrescat in corde! Sed, antequam aliis demonstretur, per quos convincendus est si negaverit, prius præposito debet ostendi, si admonitus neglexerit corrigi; ne forte possit secretius correctus, non innotescere ceteris. Si autem negaverit, tunc neganti adhibendi sunt alii etiam coram omnibus, ut possit non ab uno teste argui, sed a duobus vel tribus convinci. Convictus vero, secundum præpositi, vel etiam presbyteri ad cuius dispensationem pertinet arbitrium, debet emendatoriam subire vindictam. Quam si ferre recusaverit etiam si ipse non abscesserit, de vestra societate proiiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis, iudicandisque peccatis, diligenter et fideliter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum. Quicumque autem in tantum fuerit progressus malum, ut occulte ab aliquo litteras, vel quodlibet munus acceperit, si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro illo. Si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium præpositi vel presbyteri gravius emendetur.
Start Date
19681002