Skip to main content

r1

Ante omnia, Fratres carissimi, diligatur Deus, deinde proximus, quia ista præcepta sunt principaliter nobis data. Hæc igitur sunt, quæ ut observetis præcipimus, in monasterio constituti. Primum, propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo; et sit vobis anima una et cor unum (Act 4, 32) in Deo. Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia. Et distribuatur unicuique vestrum a præposito vestro victus et tegumentum, non æqualiter omnibus, quia non æqualiter valetis omnes, sed potius unicuique, sicut cuique opus fuerit. Sic enim legitis in actibus apostolorum, quia erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat (Act 4, 32.35). Qui vero aliquid habebant in sæculo, quando ingressi fuerint monasterium, libenter velint illud esse commune. Qui autem non habebant, non ea quærant in monasterio, quæ nec foris habere potuerunt. Sed tamen eorum infirmitati quod opus est tribuatur, etiam si paupertas eorum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire. Non tamen ideo putent se esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum quale foris invenire non potuerunt. Nec erigant cervicem, quia sociantur eis, ad quos foris accedere non audebant. Sed sursum cor habeant, et terrena vana non quærant: ne incipiant monasteria divitibus esse utilia, non pauperibus; si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur. Rursus etiam illi qui aliquid esse videbantur in sæculo, non habeant fastidio fratres suos, qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt. Magis autem studeant, non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur si communi vitæ aliquid de suis facultatibus contulerunt; nec de suis divitiis magis superbiant, quia eas in monasterio partiuntur, quam si eis in sæculo fruerentur. Alia quippe quæcumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant. Et quid prodest dispergendo dare pauperibus, et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et honorate in vobis Deum invicem, cuius templa facti estis.
Start Date
19681002